Brincknell Inquest 1567

Return to calling page.

NB: First printed by Bronson Feldman (1977), pp. 123-4; below is a fresh transcription from the original.

PRO KB 9/619(part 1)/13 (Middlesex County).

Inquisicio Indentata capta apud St Martynes in Campis in Com{itatu} Midd{elsexie} xxiiijto die Iulij anno regni Elizabeth{e} dei gr{ati}a Angl{ie} ffranc{ie} & Hib{er}n{ie} Regine fidei defens{oris} &c Nono Coram Ric{ard}o Vale vno Coron{ario} d{i}c{t}e D{omi}ne Regine in Com{itatu} p{re}d{ict}o sup{er} visum Corporis Thome Brinckenell nup{er} de Ciuitate Westm{onasterij} in Com{itatu} p{re}d{i}c{t}o yoman ib{ide}m iacent{is} mortui p{er} sacr{u}m Ioh{ann}is Martyne Will{elm}i Waters Anth{oni}i Harrys Ioh{ann}is Whitehedd Will{elm}i Boseley Humfr{id}i Mote Ioh{ann}is Tother Ioh{ann}is Bates Will{elm}i ffletcher Randolphi Holynshedd Ioh{ann}is Bagleyne Thome Sedon Georgij Hodges Iacobi Seward Will{elm}i Wakeffeld Iacobi P{ar}kes & Robb{er}ti Bottell p{ro}bor{um} & legal{iu}m ho{mini}um de Com{itatu} p{re}d{i}c{t}o Qui dicunt sup{er} sacr{u}m suu{m} q{u}od vbi vicesimo t{er}cio die Iulij anno nono sup{r}adicto int{er} horas septimam & octauam post meridiem eiusdem diei Edwardus Comes Oxon{iensis} Et quidam Ed{ward}us Baynam de Ciuitate p{re}d{i}c{t}a Taylor fuer{unt} insimul in quodam loco voc{at}o le Backe yarde infra do{m}um Mans{i}onal{em} Will{elm}i Cecyll Milit{is} apud St Clement{em} Danes in Com{itatu} p{re}d{i}c{t}o non intendent nec in a{n}i{m}o h{ab}entes dampnu{m} alicuius p{er}sone tunc et ib{ide}m existent{i} Et vt{er}q{ue} eor{um} h{ab}ens gladium de ferro & calibe voc{atum} ffoyles cum eisdem gladijs voc{atis} ffoyles alt{er} eor{um} cum alt{er}o tunc & ib{ide}m luser{unt} ad scienc{iam} defens{us}. Ibi venit p{re}d{i}c{t}us Thomas Brinckenell ad locum p{re}d{i}c{t}um Et idem Thomas tunc & ib{ide}m ebrius existens & deu{m} p{rae} oculis suis non h{ab}ens set instigac{i}one diabolica mot{us} & seduct{us} desperant{er} ipse incurrebat & cecidit sup{er} punct{um} p{re}d{i}c{t}i gladij voc{ati} a ffoyle ad valent{em} xijd quem p{re}d{i}c{t}us Edwardus Comes Oxon' in manu sua dextra tunc & ib{ide}m h{ab}uit & tenuit ea intenc{i}one ad ludend{um} (vt prefertur) R{ati}one cuius prefat{us} Thomas cum eodem gladio voc{ato} a ffoyle in ant{er}iore p{ar}te sui ip{s}ius sinistri femoris tunc & ib{ide}m felonice seip{su}m p{er}cussit & pupugit & sibi ipsi dedit tunc & ib{ide}m cum gladio p{re}d{i}c{t}o vnam plagam mort{a}lem profunditat{is} quatuor pollic{iorum} & latitudinis vnius pollic{ij} de qua quidem plaga mort{a}l{a} d{i}c{t}us Thomas tunc & ib{ide}m instant{er} obijt Et sic Iur{atores} p{re}d{i}c{t}i dicunt sup{er} sacr{u}m suu{m} q{uo}d p{re}d{i}c{t}us Thomas Brinckenell apud St Clement{em} Danes p{re}d{i}c{t}am in Com{itatu} p{re}d{i}c{t}o d{i}c{t}o vicesimo t{er}cio die Iulij anno nono Sup{radic{t}o modo & forma p{re}d{i}c{t}is felonice & voluntar{ie} seips{u}m interfec{it} & occidit contra pacem d{i}c{t}e d{omi}ne Regine Coron{am} & dignitat{em} suas Et sic idem Thomas Brinckenell ad mortem suam deuenit & non alit{er} neq{ue} aliquo alio modo q{u}am vt Sup{r}ad{i}c{t}um est In Cuius Rei test{ant} tam p{re}d{i}c{t}us Coron{ario} q{u}am Iur{atores} p{re}d{i}c{t}i hinc inquisic{i}on{em} Sigilla sua alt{er}nat{er} apposuer{unt} Dat{am} die & anno primis sup{r}ad{i}c{t}is.

(signed) P{er} me Ric{ardum} Vale Coron{arium}

Endorsed: P{er} manus Coron{arij} infrascript{i} die ven{er}is p{ro}x{im}a post xvam S{an}c{t}i M{ar}tini isto eod{e}m t{er}mi{n}o coram d{omi}nam Regina{m} apud West{monasterium} delib{er}at{i} fuer{int} hec record{atus} hic in cur{ie} t{er}minand' &c.

Return to calling page.