Arthur Golding's Petition on behalf of Oxford, 1563

PRO SP12/29[/8], ff. 11-12

Return to calling page.

CSPD 1547-80, p. 225

DRAFT ONLY - NOT FOR CITATION

Endorsed in Cecil's hand: "Arth{ur} Goldy{n}g{es} petitio{n} for my L{ord} of oxford".

Arthurus Goldyng gener{osus} Avunculus D{omi}ni Edwardi Comit{is} Oxonie et D{omi}ne Marie sororis sue, Intelligens ex relac{i}one nonnulloru{m} D{omi}nam Catherina{m} vxore{m} D{omi}ni Edwardi Windesore Milit{is} Baronis de Stanwell instanter egisse & adhuc instare apud R{everendissi}mu{m} Matheum Canter{buriensis} Archiep{iscop}um quatenus D{i}c{tos} Comitem Oxon' et D{ominam} Mariam euis sorore{m} citand{os} fore decernat ad vidend' testes recipi iurari et examinari, si sua putaverint interesse, sup{er} quibusdam Articulis eosdem Comite{m} et eius sorore{m} tangen{tibus} et concernen{dibus} sub p{ro}testacio{n}ib{us} de non consentiendo & nisi &c{etera} Comparet et ad o{m}i{n}em iuris effectu{m} allegat d{i}c{t}e d{omi}ne Catherine petic{i}o{n}em continere grave p{re}iudiciu{m} D{omi}ne Regine, & D{i}c{t}e Comit{is} et eius sororis sanguinisq{ue} legitimitate ac ius hereditariar{um} possessionu{m} conting{er}e. Necnon antedictu{m} D{ominum} Comitem fuisse et esse minore{m} quatuordecem Annoru{m} ac notorie & ex recordo sub warda tutela seu cura D{i}c{t}e D{omi}ne n{ost}re Regine omniaq{ue} et singula terras teneme{n}ta & hereditamenta sua in possessione & Regimine D{i}c{t}e D{omi}ne Regine durante minore etate sua esse et de iure sic esse debere.

Eaq{ue} racio{n}e tam de iure co{mmun}i q{uam} statut{is} huius Regni ac etia{m} p{re}vilegijs curie Wardaru{m} & Liberationu{m} p{re}d{i}c{t}e D{omi}ne n{ost}re Regine nulla{m} litem seu controu{er}sia{m} moveri nec quicq{uam} aliud allegari agi aut intentari cora{m} aliquo ecclesiastico seu seculari Iudice debere nec posse que vel quod directe seu indirecte p{er}sona{m}, statu, res, bona, terras, possessiones, tenementa seu hereditamenta eius quecunq{ue} tangit vel aliquo modo durante eius minore etate tang{er}e potest p{re}terq{uam} in Curia Wardaru{m} & liberationu{m} D{i}c{t}e D{omi}ne Regine cora{m} mag{ist}ro & consilio eiusd{em} Curie Ivdice ad hoc sp{ec}ial{i}t{e}r vigore legu{m} huius Regni deputato. Et insup{er} allegavit, an{te}dict{am} D{omi}nam Maria{m} sorore{m} d{i}c{t}i Comit{is} fuisse et esse minore{m} eti{a}m quatuordece{m} Annis [for Annorum] eiusq{ue} ius & interesse dependere directe a iure & titulo p{re}fat{i} Comit{is}. Quare petit quatenus R{everendissi}mus decernat ex causis p{re}missis sup{er}sedend' fore, donec licentia in hac parte specialis co{n}tinent{ur}, secundu{m} leges & consuetudines in casubus consimilibus in d{i}c{t}a Curia Wardarum et Liberationu{m} hactenus legitime vsitatas.

Return to calling page.